Conheça, ame, viva e defenda a Fé Católica

Litaniæ Lauretanæ Beatæ Mariæ Vírginis

438

V/. Kýrie, eleison.
R/. Kýrie, eleison.
V/. Christe, eleison.
R/. Christe, eleison.
V/. Kýrie, eleison.
R/. Kýrie, eleison.
V/. Christe, audi nos.
R/. Christe, audi nos.
V/. Christe, exaudi nos.
R/. Christe, exaudi nos.
V/. Pater de cœlis, Deus,
R/. Miserere nobis.
V/. Fili, Redemptor mundi, Deus,
R/. Miserere nobis.
V/. Spíritus Sancte, Deus,
R/. Miserere nobis.
V/. Sancta Trínitas, unus Deus,
R/. Miserere nobis.

V/. Sancta Maria,
R/. Ora pro nobis.

V/. Sancta Dei Génitrix,
V/. Sancta Virgo vírginum,
V/. Mater Christi,
V/. Mater Ecclésiæ,
V/. Mater divinæ grátiæ,
V/. Mater puríssima,
V/. Mater castíssima,
V/. Mater inviolata,
V/. Mater intemerata,
V/. Mater amábilis,
V/. Mater admirábilis,
V/. Mater boni consílii,
V/. Mater Creatoris,
V/. Mater Salvatoris,
V/. Virgo prudentíssima,
V/. Virgo veneranda,
V/. Virgo prædicanda,
V/. Virgo potens,
V/. Virgo clemens,
V/. Virgo fidelis,
V/. Spéculum iustítiæ,
V/. Sedes sapiéntiæ,
V/. Causa nostræ lætítiæ,
V/. Vas spirituale,
V/. Vas honorábile,
V/. Vas insigne devotionis,
V/. Rosa mýstica,
V/. Turris Davídica,
V/. Turris ebúrnea,
V/. Domus áurea,
V/. Foéderis arca,
V/. Iánua cœli,
V/. Stella matutina,
V/. Salus infirmorum,
V/. Refúgium peccatorum,
V/. Consolatrix afflictorum,
V/. Auxílium christianorum,

V/. Regina Angelorum,
V/. Regina Patriarcharum,
V/. Regina Prophetarum,
V/. Regina Apostolorum,
V/. Regina Mártyrum,
V/. Regina Confessorum,
V/. Regina Vírginum,
V/. Regina Sanctórum ómnium,
V/. Regina sine labe originali concepta,
V/. Regina in cœlum assumpta,
V/. Regina sacratíssimi Rosárii,
V/. Regina famíliæ,
V/. Regina pacis,

Percutientes sibi pectus:
V/. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
R/. Parce nobis, Dómine.
V/. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
R/. Exaudi nos, Dómine.
V/. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
R/. Miserere nobis.

Sub tuum præsídium confúgimus, Sancta Dei Génitrix, nostras deprecationes ne despícias in necessitátibus, sed a perículis cunctis líbera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta.

V/. Ora pro nobis, Sancta Dei Génitrix.
R/. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

Oremus. Grátiam tuam, quæsumus, Dómine, méntibus nostris infunde: ut qui, Angelo nuntiante, Christi Fílii tui Incarnatio- nem cognóvimus, per Passionem eius et Crucem ad Resurrec- tionis glóriam perducamur. Per eúndem Christum Dóminum nostrum.
R/. Amen.

Observação

Durante o Tríduo Pascal não se diz o Glória, que é substituído pelas seguintes jaculatórias (cf. Fl 2,8s):

Na Quinta-feira Santa:

V/. Christus factus est pro nobis.
R/. Oboediens usque ad mortem.

Na Sexta-feira Santa:

V/. Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem.
R/. Mortem autem Crucis.

No Sábado Santo:

V/. Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem, mortem autem Crucis.
R/. Propter quod et Deus exaltávit illum et dedit illi nomen quod est super omne nomen.

Deixe uma resposta

Seu endereço de email não será publicado.